The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 20 › Matthew 20:11

Matthew 20:11

Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they had received it, they murmured against the goodman of the house,

In Context

10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

12dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.

Read all of Matthew 20

Cross References

Luke 5:30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? + 5.30 Quare, etc. AMBR. Omnis quæstio ex lege quæ tenax justitiæ, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quæ gessit, saluti serviunt. AMBR., BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futuræ pœnæ species præfiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno cœlorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter æmulos legis et gratiæ, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur æternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti cœlestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: Quare cum publicanis, etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evæ: Quid utique Deus dixit: Nolite manducare ex omni ligno? Gen. 3. Hunc imitantur isti.

Luke 15:28Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. + 15.28 Indignatus. Indignabantur Judæi et conquerebantur, quia Jesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur pater ad rogandum Isræl, quando manifesta erit vocatio Judæorum.

Acts 11:2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,

Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.

Jude 1:16Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. + 1.16 Hi sunt. Si fratribus aliquid boni contigit, murmurant et conqueruntur, quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim (quibus nihil sufficit) etiam ab aliis invident.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 20:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 20:10Matthew 20Matthew 20:12 →