The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 20 › Matthew 20:2

Matthew 20:2

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. + 20.2 Conventione. Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam ædificando mandatis decalogi insisterent. Ex denario. HIER. Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite. A novissimis usque, etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, æquales his qui ab initio mundi cœperunt, omnes quidem idem cœlum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incœpit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he had agreed with the labourers for a penny a day, he sent them into his vineyard.

In Context

1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. + 20.1 Simile est regnum. Ostendit per parabolam, quia primi erunt novissimi, et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem Ecclesiam, quæ ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane hora tertia, sexta, nona, undecima operarios conduxit a mundi hujus initio usque ad finem: ad erudiendam fidelium plebem prædicatores mittere non desistit. Simile est regnum. Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter. Primo mane. Manifeste cœpit a primo justo æterna mercede prædicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.

3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

Read all of Matthew 20

Cross References

Deuteronomy 5:27Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.

1 Samuel 2:26Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.

1 Samuel 3:21Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.

1 Kings 3:6Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.

2 Chronicles 34:3Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.

Matthew 18:28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. + 18.28 Invenit unum. Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat: gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus, sed etiam tormentis exspectabat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 20:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 20:1Matthew 20Matthew 20:3 →