The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 20 › Mattheum 20:3

Mattheum 20:3

Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he went out about the third hour, and saw others standing idle in the marketplace,

In Context

2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. + 20.2 Conventione. Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam ædificando mandatis decalogi insisterent. Ex denario. HIER. Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite. A novissimis usque, etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, æquales his qui ab initio mundi cœperunt, omnes quidem idem cœlum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incœpit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.

4et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

Read all of Mattheum 20

Cross References

Proverbs 19:15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.

Matthew 11:16Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus + 11.16 Cui autem, etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec prædicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi prædicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? Similis est pueris. Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura præceptorum Dei recondebantur. Coæquales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad pœnitentiam conversi sunt.

Mark 15:25Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. + 15.25 Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.

Acts 17:17Disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.

Hebrews 6:12ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 20:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 20:2Mattheum 20Mattheum 20:4 →