Matthew 20:22
Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. + 20.22 Nescitis. Qui sedem gloriæ petitis vel quæritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris. Potestis. Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 75:3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. + 75.3 In Sion. AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace, post in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio. 1
Isaiah 51:17[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. + 51.17 Elevare, elevare. ID. Eos hortatur ad pœnitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, Crucifige, crucifige Joan. 19., etc. Calicem iræ. ID. Solent medici amarissimum antidotum, etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.
Jeremiah 25:15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. + 25.15 Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna.
Matthew 26:35Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Matthew 26:42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. + 26.42 Iterum secundo. Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judæorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat.
Mark 10:38Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? + 10.38 Aut baptismo. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.