The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 20 › Matthew 20:23

Matthew 20:23

Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. + 20.23 Calicem. Ut Jacobus ab Herode truncatus, et Joannes in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrium. Non est meum dare. Hoc est regnum cœlorum non est dantis sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum: sed quicunque dignus est accipit, quod non paratum personæ est, sed vitæ. Si itaque tales estis qui consequamini, quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel, non est meum dare superbis, quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod estis, sed estote alii, id est, humiliamini qui jam vultis exaltari, et est paratum vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he saith unto them, Ye shall drink indeed of my cup, and be baptized with the baptism that I am baptized with: but to sit on my right hand, and on my left, is not mine to give, but it shall be given to them for whom it is prepared of my Father.

In Context

22Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. + 20.22 Nescitis. Qui sedem gloriæ petitis vel quæritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris. Potestis. Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.

24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. + 20.24 Et audientes decem. Ut illi carnaliter petiverunt esse super omnes, sic et isti carnaliter contristati sunt esse aliquem ante se.

Read all of Matthew 20

Cross References

Mark 10:40sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. + 10.40 Sedere autem. Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum cœlorum non est dantis, sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum Act. 10., sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personæ sed vitæ paratum. Vobis. Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.

Romans 8:17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. + 8.17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.

2 Corinthians 1:7ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

2 Timothy 2:11Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: + 2.11 Fidelis sermo. Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres.

Revelation 1:9Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: + 1.9 Ego Joannes. Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quæ valent ad commendationem ipsius revelationis. Ego Joannes. Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. Frater vester, etc., in Christo. In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Pathmos. Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis cœlestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulæ, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Propter verbum Dei. Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 20:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 20:22Matthew 20Matthew 20:24 →