Matthew 21:29
Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He answered and said, I will not: but afterward he repented, and went.
In Context
30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
Cross References
Exodus 4:28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
2 Chronicles 33:10Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Ezekiel 18:28considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
Jonah 3:2Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te.
Matthew 3:2et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 3.2 Pœnitentiam. Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: Pœnitentiam agite. Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Regnum cœlorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit.