bible.software › Matthew › Matthew 21 › Matthew 21:8
Matthew 21:8
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: + 21.8 Ramos de arboribus, etc. Ramos vel frondes cædunt, quia verba et sententias de libris Patrum excerperunt vel exempla.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And a very great multitude spread their garments in the way; others cut down branches from the trees, and strawed them in the way.
In Context
7Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. + 21.7 Et adduxerunt. Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed cætera turba, id est, Judæi vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo. Super eos. Vestes apostolorum sunt præcepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostræ tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.
9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. + 21.9 Osanna. HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: Benedictus. Osanna, id est salva. In excelsis. Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens cœlestibus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. In excelsis. Quia et angelorum salus quorum numerum implet.
Read all of Matthew 21
Cross References
2 Kings 9:13Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu.
John 12:13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. + 12.13 Clamabant. AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. Rex Isræl. Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 21:8