Matthew 22:31
De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: + 22.31 Non legistis. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducæi non recipiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 9:13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 9.13 Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.
Matthew 12:7Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: + 12.7 Si autem. Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: Si autem sciretis, id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt.
Matthew 21:42Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] + 21.42 Ædificantes. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. Et qui ceciderit, etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: Ite in ignem æternum.