Matthew 12:7
Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: + 12.7 Si autem. Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: Si autem sciretis, id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 5:5qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, + 5.5 Populus autem. ADAM., hom. 6. Qui non obedientes fuerant mandatis Domini, incircumcisi dicuntur. Ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos qui non obediunt mandatis Dei; quia vero omnem animam diligit Deus, misit Jesum Filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret, non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Jesum Filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati.
Proverbs 17:15[Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Hosea 6:6Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.
Matthew 9:13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 9.13 Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.
Acts 13:27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, + 13.27 Judicantes. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia. BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia. In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.