Matthew 22:30
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. + 22.30 In resurrectione. Resurgent quidem corpora, quæ possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Zechariah 3:7[Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.
Mark 12:24Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
Luke 20:34Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
1 Corinthians 7:29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.
Revelation 5:9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: + 5.9 Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani.