The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 22 › Matthew 22:4

Matthew 22:4

Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. + 22.4 Tauri. Quia prius prophetæ, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, cæteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate præcones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Again, he sent forth other servants, saying, Tell them which are bidden, Behold, I have prepared my dinner: my oxen and my fatlings are killed, and all things are ready: come unto the marriage.

In Context

3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: + 22.5 Alius in villam. In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare.

Read all of Matthew 22

Cross References

Nehemiah 9:17Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,

Proverbs 9:1[Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. + 9.1 Sapientia ædificavit. Quia de æternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore sæculi disjunctos ad portandam Ecclesiæ fabricam erexit. Columnas septem. Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.

Matthew 21:36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.

Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: + 24.46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.

Acts 1:8sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. + 1.8 Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 22:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 22:3Matthew 22Matthew 22:5 →