Matthew 22:3
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And sent forth his servants to call them that were bidden to the wedding: and they would not come.
In Context
Cross References
1 Samuel 9:13Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
Proverbs 9:1[Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. + 9.1 Sapientia ædificavit. Quia de æternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore sæculi disjunctos ad portandam Ecclesiæ fabricam erexit. Columnas septem. Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.
Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.
Jeremiah 25:4Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, + 25.4 Et misit Dominus ad vos omnes servos. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major. Neque inclinastis. ID. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quæ non supplicium pro scelere irrogat.
Hosea 11:2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.