Matthew 23:6
Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And love the uppermost rooms at feasts, and the chief seats in the synagogues,
In Context
7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
Cross References
Proverbs 25:6Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. + 25.6 Ne gloriosus appareas. Sicut superius prælatum, etc., usque ad unde: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis I Petr. 3..
Mark 12:38Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, + 12.38 Cavete. BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel æmulatione ad idem inflammemur.
Luke 14:7Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: + 14.7 Dicebat autem. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisæi, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.
Romans 12:10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
3 John 1:9Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: + 1.9 Scripsissem forsitan, etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiæ scripsissem de commendatione eleemosynæ, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes hæresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus, sive decor insaniens, ut perfidiam cordis etiam nomine signet. Ecclesiæ. Illi Ecclesiæ, quæ forsitan, id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynæ mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem.