Matthew 23:8
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. + 23.8 Vos autem. Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne æmulatione inflammemur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But be not ye called Rabbi: for one is your Master, even Christ; and all ye are brethren.
In Context
7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
Cross References
Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.
Matthew 23:10Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
Luke 22:32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. + 22.32 Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ.
Romans 14:9In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
1 Corinthians 3:3Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
2 Corinthians 4:5Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: + 4.5 Non enim. Quasi dicat: Bene dico gloriæ Christi, vel: Commendavimus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cætera talia facimus; et hoc propter Christum.