The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 23 › Matthew 23:9

Matthew 23:9

Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. + 23.9 Unus est. Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet, docendo non intellectum præstat. Pater vester. Deus dicitur Pater et Magister natura, homo indulgentia. Pater, ut honor ætati deferatur, non ut auctor vitæ habeatur. Magister, ex consortio veri magistri tanquam ejus nuntius: et pro reverentia ejus a quo mittitur, honoratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And call no man your father upon the earth: for one is your Father, which is in heaven.

In Context

8Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. + 23.8 Vos autem. Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne æmulatione inflammemur.

10Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.

Read all of Matthew 23

Cross References

2 Kings 2:12Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.

2 Kings 13:14Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. + 13.14 Elisæus autem. RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.

Malachi 1:6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?

Matthew 6:32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. + 6.32 Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.

Acts 22:1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

1 Corinthians 4:15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. + 4.15 Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 23:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 23:8Matthew 23Matthew 23:10 →