The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 14 › Romans 14:9

Romans 14:9

In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For to this end Christ both died, and rose, and revived, that he might be Lord both of the dead and living.

In Context

8Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.

10Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. + 14.10 Ante tribunal. Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quæ in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.

Read all of Romans 14

Cross References

Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.

Luke 24:26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?

John 5:27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. + 5.27 Et potestatem. Postquam dixit de resurrectione animæ, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formæ Dei solis mundis corde promittitur, unde: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. AUG. Christus in eo quod est Filius Dei, etc., usque ad per verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.

Acts 10:42Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

Ephesians 1:20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: + 1.20 Suscitans illum, etc. Exemplum autem gloriæ sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Ad dexteram suam. Dextera est beatitudo æterna, quæ sanctis datur: sinistra est miseria, quæ impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.

2 Timothy 4:1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 14:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 14:8Romans 14Romans 14:10 →