The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 24 › Matthew 24:2

Matthew 24:2

Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. + 24.2 Non relinquetur hic lapis super lapidem. Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis ædificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judæis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis cæremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus said unto them, See ye not all these things? verily I say unto you, There shall not be left here one stone upon another, that shall not be thrown down.

In Context

1Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? + 24.3 Sedente autem. Ubi Marcus ait, contra templum. Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit?

Read all of Matthew 24

Cross References

1 Kings 9:7auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.

Ezekiel 7:20Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam.

Micah 3:12Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.]

2 Peter 3:11Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 24:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 24:1Matthew 24Matthew 24:3 →