The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 24 › Mattheum 24:50

Mattheum 24:50

veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The lord of that servant shall come in a day when he looketh not for him, and in an hour that he is not aware of,

In Context

49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: + 24.49 Percutere conservos. Injuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait servos vel ancillas Luc. 12., quorum quanta infirmior est ætas vel sexus, tanto facilior est ruina.

51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. + 24.51 Cum hypocritis, etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritæ, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversæ voluntatis apparuit. Fletus Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.

Read all of Mattheum 24

Cross References

Matthew 24:42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. + 24.42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.

Revelation 3:3In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. + 3.3 In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianæ qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et pœnitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum Jac. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 24:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 24:49Mattheum 24Mattheum 24:51 →