The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 25 › Matthew 25:10

Matthew 25:10

Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. + 25.10 Dum autem. Inclinantibus se illis in ea quæ foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. Clausa est. Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And while they went to buy, the bridegroom came; and they that were ready went in with him to the marriage: and the door was shut.

In Context

9Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. + 25.9 Ne forte. Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua. Ne forte unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Ad vendentes. Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.

11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. + 25.11 Novissime vero. Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.

Read all of Matthew 25

Cross References

Numbers 14:28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.

Amos 8:12Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.

Matthew 25:6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. + 25.6 Media autem nocte clamor factus est. Id est, nullo sciente vel sperante. Unde Dies Domini sicut fur in nocte veniet I Thess. 3..

Luke 12:36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. + 12.36 Exspectantibus. Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis. Quando revertatur. Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: Ut cum venerit, confestim aperiant ei. Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem lætus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: Beati servi illi, quos cum venerit, etc.

Colossians 1:12gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: + 1.12 Gratias agentes. Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit. Dignos nos fecit. Non in lege, sed in lumine, id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel in lumine, id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Sortis. Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam.

Hebrews 3:18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 25:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 25:9Matthew 25Matthew 25:11 →