Matthew 25:11
Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. + 25.11 Novissime vero. Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Afterward came also the other virgins, saying, Lord, Lord, open to us.
In Context
12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Cross References
Hebrews 12:16Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: + 12.16 Ne quis fornicator, etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Primitiva. Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et hæc erat magna dignitas, quia et de substantia et de hæreditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.