The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 25 › Matthew 25:20

Matthew 25:20

Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. + 25.20 Ecce alia quinque. Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And so he that had received five talents came and brought other five talents, saying, Lord, thou deliveredst unto me five talents: behold, I have gained beside them five talents more.

In Context

19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. + 25.19 Posuit autem. Cœpit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.

21Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. + 25.21 Super pauca. Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui. Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.

Read all of Matthew 25

Cross References

Luke 19:16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. + 19.16 Venit autem. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est prædicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.

1 Corinthians 15:10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: + 15.10 Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc

2 Timothy 4:1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 25:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 25:19Matthew 25Matthew 25:21 →