The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 25 › Matthew 25:21

Matthew 25:21

Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. + 25.21 Super pauca. Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui. Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His lord said unto him, Well done, thou good and faithful servant: thou hast been faithful over a few things, I will make thee ruler over many things: enter thou into the joy of thy lord.

In Context

20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. + 25.20 Ecce alia quinque. Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.

22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. + 25.22 Qui duo talenta acceperat. Iste viribus suis quidquid in lege Dei didicerat, in Evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera præsentis vitæ futuræ beatitudinis typos intellexit.

Read all of Matthew 25

Cross References

2 Chronicles 31:20Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,

Matthew 10:40Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. + 10.40 Qui recipit, etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.

Matthew 24:47Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. + 24.47 Super. Id est, super omnia cœlestis regni gaudia, cæteros, id est, bonos auditores faciet discumbere, et transiens ministrabit eis.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

Luke 12:44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. + 12.44 Super omnia quæ possidet. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et præmiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quæ possidet, non ut soli, sed ut præ cæteris habeant æterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.

Luke 22:28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. + 22.28 Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 25:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 25:20Matthew 25Matthew 25:22 →