The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 4 › 2 Timothy 4:1

2 Timothy 4:1

Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I charge thee therefore before God, and the Lord Jesus Christ, who shall judge the quick and the dead at his appearing and his kingdom;

In Context

2prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. + 4.2 Importune. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.

Read all of 2 Timothy 4

Cross References

Psalms 50:6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1

Psalms 98:9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

Luke 19:15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. + 19.15 Et factum est. Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiæ semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa præmia percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet Matth. 10..

John 5:22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,

Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
2 Timothy 42 Timothy 4:2 →