Matthew 25:23
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 25:21Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. + 25.21 Super pauca. Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui. Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.
Mark 14:8Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. + 14.8 Quod habuit. Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturæ est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.