Matthew 25:24
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: + 25.24 Durus es. Quia ardua est via quæ ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 58:3Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. + 58.3 Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.
Jeremiah 44:16Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:
Malachi 1:12Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..
Luke 6:46Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? + 6.46 Quid autem, etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:
Luke 19:20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: + 19.20 Et alter, etc. Qui ad præputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quæ circumcisioni credita est, ad prædicandum commisit. Quæ quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicæ convertit. In sudario, etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad prædicandum idoneus, officium prædicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis prædicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.