bible.software › Matthew › Matthew 25 › Matthew 25:28
Matthew 25:28
Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: + 25.28 Et date ei, etc. Hoc in Ecclesia fieri plerumque videmus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quæ accipiunt per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Take therefore the talent from him, and give it unto him which hath ten talents.
In Context
27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. + 25.27 Nummulariis. Vel cæteris doctoribus, ut apostolis et episcopis. Vel, cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare.
29omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. + 25.29 Omni enim, etc. Multi enim natura licet sapientes et acuti, si sint desides, perdunt bonum naturæ, et præmium quod erat eis promissum, videtur transire ad alios qui quod habent minus, per naturam acquirunt per industriam. Vel qui habet fidem et bonam voluntatem, etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono judice. Sed qui in fide non habet etiam virtutes quas naturaliter habet, perdit sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi, datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet, etiam si naturali studio callet, deficit. Vel qui non habet charitatem, amittit omne bonum quod habet. Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritualibus, pro talento imputatur de quo est rationem redditurus.
Read all of Matthew 25
Cross References
Luke 19:24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. + 19.24 Auferte, etc. Collatam gratiam amittit, qui prædicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 25:28