Matthew 25:29
omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. + 25.29 Omni enim, etc. Multi enim natura licet sapientes et acuti, si sint desides, perdunt bonum naturæ, et præmium quod erat eis promissum, videtur transire ad alios qui quod habent minus, per naturam acquirunt per industriam. Vel qui habet fidem et bonam voluntatem, etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono judice. Sed qui in fide non habet etiam virtutes quas naturaliter habet, perdit sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi, datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet, etiam si naturali studio callet, deficit. Vel qui non habet charitatem, amittit omne bonum quod habet. Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritualibus, pro talento imputatur de quo est rationem redditurus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Cross References
Hosea 2:9Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus.
Matthew 21:41Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Luke 8:18Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. + 8.18 Qui enim habet, etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. Et quicunque non. Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat.
Luke 12:19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. + 12.19 Bona mea et dicam. AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce. Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.
Luke 16:9Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. + 16.9 Facite vobis. Mammona lingua Syrorum divitiæ iniquitatis, quia de iniquitate collectæ sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulæ divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in cœlum.
Luke 19:25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.