Matthew 25:32
et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: + 25.32 Oves ab, etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum alii judicabunt, quibus dicitur: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Isræl. Alii judicabuntur quibus dicitur: Esurivi et dedistis mihi manducare. Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 50:3[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. + 50.3 Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. 1
Ezekiel 20:38Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur: et scietis quia ego Dominus.
Malachi 3:18Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
Matthew 13:42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
John 10:14Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. + 10.14 Ego sum pastor. Post culpam ficti, iterum formam veri pastoris opponit. Ego sum pastor bonus et animam pono pro ovibus. Quod non ipse unus fecit, nisi quod omnes sui et ipse unus sunt, quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt.