Mattheum 25:31
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Cross References
Psalms 9:7Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; + 9.7 Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. Civitates. Populi ejus. Cum sonitu, id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi fine clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. Finem, AUG. est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. Eorum. CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. Cum sonitu. AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. Thronum suum. CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit. 1
Zechariah 14:5Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.
Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.
Mark 14:62Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. + 14.62 Et videbitis. Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. A dextris virtutis. Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Phil. 2.. Cum nubibus cœli. HIER. Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quæ est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthæus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.
Luke 22:69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. + 22.69 Ex hoc autem erit. Qui semen David calumniari quærebant plus etiam audiunt, quod per contemptum sit venturus ad gloriam.