The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 25 › Matthew 25:8

Matthew 25:8

Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. + 25.8 Date nobis de oleo, etc. Quorum facta aliena fulciuntur, laude eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Exstinguuntur. Id est, adventu judicis intus obscurantur, et a Deo non habent mercedem, quia receperunt laudem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the foolish said unto the wise, Give us of your oil; for our lamps are gone out.

In Context

7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

9Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. + 25.9 Ne forte. Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua. Ne forte unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Ad vendentes. Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.

Read all of Matthew 25

Cross References

Job 18:5Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? + 18.5 Nonne lux impii exstinguetur. Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit: Lucem prosperitatem præsentis vitæ dicit. Sed lux impii exstinguitur, quia fugitivæ vitæ prosperitas, cum ipsa terminatur. Nec splendebit flamma ignis ejus. Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cujus flamma est decor, vel potestas exterior quæ de interno ejus ardore procedit: sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur.

Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.

Proverbs 20:20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:

Matthew 13:20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: + 13.20 Super petrosa. Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit.

Luke 12:35Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris, + 12.35 Sint lumbi, etc., et lucernæ. Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quæ agitis, simplici intentione æternorum agatis, cingite lumbos, id est motus carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum præbeatis.

Acts 8:24Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. + 8.24 Precamini. Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur. Quæ dixistis. Non quæ credidi, sed quasi infidelis eis imputat quæ ventura sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 25:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 25:7Matthew 25Matthew 25:9 →