Matthew 13:20
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: + 13.20 Super petrosa. Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 11:13Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
2 Chronicles 24:6Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii?
Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. + 58.2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
Matthew 13:5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: + 13.5 In petrosa. Petrosa cito quærunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: Fulgebunt justi sicut sol Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudinem terræ. Altitudo terræ est probitas animi disciplinis cœlestibus eruditi, et in tentationibus probati.
Mark 6:20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.