The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 4 › Proverbs 4:18

Proverbs 4:18

Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the path of the just is as the shining light, that shineth more and more unto the perfect day.

In Context

17Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. + 4.17 Comedunt panem impietatis. In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura.

19Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. + 4.19 Via impiorum. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.

Read all of Proverbs 4

Cross References

2 Samuel 23:4sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra.

Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.

Isaiah 26:7Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.

Hosea 6:3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

Matthew 5:14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, + 5.14 Vos estis lux mundi. Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret. Lux mundi. Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiæ debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare. Non potest civitas, etc. Quia apostoli fundamenta sunt, apte civitas dicuntur. Supra montem. Locus montem justitiæ innuit, qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 4:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 4:17Proverbs 4Proverbs 4:19 →