Mattheum 26:15
et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. + 26.15 Quid vultis. Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Cross References
Genesis 37:26Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
Exodus 21:32Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Judges 16:5Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
Judges 18:19Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël?
Zechariah 11:12Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
Acts 1:18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. + 1.18 Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.