Matthew 26:19
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. + 26.19 Et fecerunt discipuli sicuti. In alio Evangelio scribitur: Invenerunt cœnaculum grande stratum. Cœnaculum, lex spiritualis est, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquæ bajulum, id est præconem gratiæ, in domum Ecclesiæ sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the disciples did as Jesus had appointed them; and they made ready the passover.
In Context
20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Cross References
2 Chronicles 35:10Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, juxta regis imperium.
John 2:5Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.