The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 26 › Mattheum 26:18

Mattheum 26:18

At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. + 26.18 Ad quemdam. Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit. Ad quemdam. Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, Ite in civitatem: interponit ipse, ad quemdam: non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Go into the city to such a man, and say unto him, The Master saith, My time is at hand; I will keep the passover at thy house with my disciples.

In Context

17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? + 26.17 Ubi vis, etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum.

19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. + 26.19 Et fecerunt discipuli sicuti. In alio Evangelio scribitur: Invenerunt cœnaculum grande stratum. Cœnaculum, lex spiritualis est, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquæ bajulum, id est præconem gratiæ, in domum Ecclesiæ sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.

Read all of Mattheum 26

Cross References

Matthew 21:3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.

Matthew 23:10Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.

Matthew 26:49Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. + 26.49 Et osculatus est. Suscepit Dominus osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus Psal. 119..

Mark 14:13Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, + 14.13 Ite in civitatem. BED. Indicium est præscientiæ divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur. HIER. Civitas est Ecclesia quæ muro fidei cingitur: homo occurrens primitivus populus est, amphora aquæ lex litteræ. Homo lagenam aquæ. BEDA. Consulte et aquæ bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur. Sequimini. HIER. Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent.

Luke 22:53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

John 7:8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. + 7.8 Ego enim non ascendo. AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiæ, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 26:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 26:17Mattheum 26Mattheum 26:19 →