Matthew 26:21
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. + 26.21 Quia unus. Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And as they did eat, he said, Verily I say unto you, that one of you shall betray me.
In Context
20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Cross References
Matthew 26:2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Luke 22:21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. + 22.21 Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa
John 13:21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. + 13.21 Cum hæc dixisset Jesus Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.
Revelation 2:23Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,