Mattheum 26:27
Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. + 26.27 Gratias egit. Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter tulit alienæ: quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he took the cup, and gave thanks, and gave it to them, saying, Drink ye all of it;
In Context
28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Cross References
Song of Solomon 7:9Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. + 7.9 Dignum dilecto meo. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantæ est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit prædicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiæ profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsæ, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, hæc subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum. Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.
Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.
Luke 22:20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
1 Corinthians 11:28Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.