Canticum Canticorum 7:9
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. + 7.9 Dignum dilecto meo. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantæ est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit prædicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiæ profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsæ, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, hæc subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum. Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 7
Cross References
Song of Solomon 2:14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. + 2.14 In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.
Song of Solomon 5:16Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. + 5.16 Guttur illius suavissimum, etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quæ dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. Totus, id est Deus et homo; desideralibis, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Talis est dilectus. Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohæreas. Filiæ Jerusalem. Pro decore carminis variantur personæ colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsæ, et nomine filiarum. Cum ad patriam cœlestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.
Zechariah 9:15Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris.
Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Acts 16:30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
Ephesians 4:29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. + 4.29 Omnis sermo, etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.