Isaiah 53:11
Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..
Isaiah 49:3Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. + 49.3 Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.
Isaiah 53:8De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. + 53.8 De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Luke 22:44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. + 22.44 Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.
John 12:24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,