Mattheum 16:28
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. + 16.28 Sunt quidam. Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno. In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. + 10.23 Cum autem. Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: In via gentium ne abieritis, quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium.
Matthew 24:27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.
Mark 13:26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Luke 9:27Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. + 9.27 Aliqui hic stantes. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis æternæ sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanæ mentis remuneratione præsentium, ne frangatur desperatione vel tædio. Visa enim æterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in cœlo speretur æterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiæ antequam per mortem recedant de mundo, ut in præsenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in cœlo regnaturi.
Luke 21:27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. + 21.27 Et tunc videbunt. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hæc dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit.