The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 26 › Mattheum 26:31

Mattheum 26:31

Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. + 26.31 Omnes vos scandalum pati. Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then saith Jesus unto them, All ye shall be offended because of me this night: for it is written, I will smite the shepherd, and the sheep of the flock shall be scattered abroad.

In Context

30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. + 26.30 Et hymno. Hoc est quod psalmus dicit: Edent pauperes et saturabuntur Psal. 21., etc. Vel hymnum secundum Joannem Patri gratias agens cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur. Exierunt in montem, etc. Ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat: ubi laboris refectio, doloris solatium.

32Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. + 26.32 Postquam. Sicut prædixit locum passionis, sic prædicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic lætentur glorificati resurrectione vel visione. Præcedam vos, etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur.

Read all of Mattheum 26

Cross References

Job 6:15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

Psalms 38:11amove a me plagas tuas. + 38.11 Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet. 1

Psalms 88:18Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 1

Lamentations 1:19Coph Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.

Matthew 24:9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. + 24.9 Tunc tradent. Quo merito hæc Judæis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus præcones persecuti sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 26:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 26:30Mattheum 26Mattheum 26:32 →