The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 26 › Mattheum 26:32

Mattheum 26:32

Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. + 26.32 Postquam. Sicut prædixit locum passionis, sic prædicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic lætentur glorificati resurrectione vel visione. Præcedam vos, etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But after I am risen again, I will go before you into Galilee.

In Context

31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. + 26.31 Omnes vos scandalum pati. Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur.

33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. + 26.33 Etsi omnes. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.

Read all of Mattheum 26

Cross References

Matthew 20:19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. + 20.19 Ad illudendum, etc. Ideo Dominus in mundo noluit prosperari sed gravia pati, ut ostenderet nos qui per delectationem cecidimus cum qua amaritudine redire debeamus.

Matthew 28:6Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

Matthew 28:16Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. + 28.16 Abierunt. A Jerusalem in Galilæam. In montem: quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Præcessit Christus primitiæ dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant.

Mark 14:28Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

Luke 18:33et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

1 Corinthians 15:6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 26:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 26:31Mattheum 26Mattheum 26:33 →