Mattheum 26:36
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. + 26.36 Et orem. Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 69:1In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. + 69.1 In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere. 1
Matthew 26:39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. + 26.39 Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.
Mark 14:32Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. + 14.32 Gethsemani. ID. Id est, vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum. Sedete hic. ISID. Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi. Donec orem. BED. Cum Dominus in monte orat, etc., usque ad unde: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis Phil. II; Joan. 15..
John 18:1Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. + 18.1 Ubi erat. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus sæculi torrentem transiens discipulos introduxit.