The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:37

Matthew 26:37

Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. + 26.37 Cœpit contristari. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. Cœpit contristari, ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Cœpit contristari. Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he took with him Peter and the two sons of Zebedee, and began to be sorrowful and very heavy.

In Context

36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. + 26.36 Et orem. Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem.

38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. + 26.38 Tristis. Anima est quæ timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens: Animam meam ponam pro te: quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quæ corporis sunt. Usque ad mortem. HIL. Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium.

Read all of Matthew 26

Cross References

Matthew 4:18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..

Matthew 17:1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: + 17.1 Et post dies, etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum. Petrum. Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiæ divinæ ascribens contra superbiam vitæ, quæ solet oriri ex virtutibus.

Mark 5:37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. + 5.37 Et non admisit, etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis Matth. 11..

Luke 22:44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. + 22.44 Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:36Matthew 26Matthew 26:38 →