Matthew 26:39
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. + 26.39 Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:3Cecidit Abram pronus in faciem.
Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
Matthew 20:22Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. + 20.22 Nescitis. Qui sedem gloriæ petitis vel quæritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris. Potestis. Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.
Matthew 26:42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. + 26.42 Iterum secundo. Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judæorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat.
Mark 14:35Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. + 14.35 Et orabat. ID. Hæc vox est sonus infirmitatis nostræ, etc., usque ad sed quia aliter non fiet, Non quod ego volo, sed quod tu. HIER. Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem: hic autem ostendit humanam quæ per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quæ prompta est perficere dispensationem.