bible.software › Mark › Mark 14 › Mark 14:2
Mark 14:2
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. + 14.2 Non in die festo. ID. Vitant diem festum, quod convenit illis: non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they said, Not on the feast day, lest there be an uproar of the people.
In Context
1Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. + 14.1 Erat autem pascha. HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes. HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.
3Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. + 14.3 Et cum esset Bethaniæ. ID. Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur. Simonis leprosi. Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat. Et recumberet, venit, etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis: quæ de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus. Mulier. BEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthæus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit. Alabastrum. Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat. Nardi spicati. Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius. Et fracto. HIER. Domus impleta odore, cœlum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est. BED. Devotio Mariæ, fidem et pietatem designat Ecclesiæ, etc., usque ad pia prædicatione et devotis veneratur obsequiis.
Read all of Mark 14
Cross References
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Matthew 26:5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Mark 11:32Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. + 11.32 Si dixerimus. Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis.
John 7:40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
This Verse In Other Editions
Study Mark 14:2