Matthew 26:6
Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, + 26.6 Cum autem. Habito consilio ordo narrationis illuc transit, tunc abiit unus de duodecim, ut factum Judæ conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschæ dicens: Cum autem, etc. Simonis. Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quæ credidit Domino et curata est. Simon, id est obediens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now when Jesus was in Bethany, in the house of Simon the leper,
In Context
5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Cross References
Mark 11:12Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
Luke 7:37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: + 7.37 In domo. In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiæ partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit. Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. HIER. Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judæorum.
John 12:1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. + 12.1 Venit in Bethaniam. Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriæ omnium traderetur, et inexcusabiles Judæi confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.