The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:8

Matthew 26:8

Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? + 26.8 Discipuli indignati. Joannes dicit hæc Judam locutum, et hoc gratia cupiditatis: alii potuerunt verbis ejus consentire, vel etiam idem dicere, sed propter curam pauperum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when his disciples saw it, they had indignation, saying, To what purpose is this waste?

In Context

7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. + 26.7 Accessit. HIER. Diligenter observa, quæ de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quæ dicitur non fuisse peccatrix, super caput. Mulier habens. Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quæ quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit. Unguenti pretiosi. Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: Græce, fides Latine. Mystice. Hæc devotio Mariæ fidem significat Ecclesiæ, quæ dum deitatem Christi prædicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt, et Matthæus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisæi non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quæ tunc accessit peccatrix.

9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

Read all of Matthew 26

Cross References

Exodus 5:17Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.

Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

Haggai 1:2Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ.

Malachi 1:13Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.

John 12:4Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:7Matthew 26Matthew 26:9 →