Matthew 27:37
Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. + 27.37 Causam. Pro quam eum Judæi Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judæi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And set up over his head his accusation written, THIS IS JESUS THE KING OF THE JEWS.
In Context
Cross References
Luke 23:38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. + 23.38 Erat autem, etc. Hæ tres linguæ præ cæteris eminebant. Hebræa, propter Judæos in lege gloriantes: Græca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judæi, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judæorum. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.