The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 27 › Matthew 27:53

Matthew 27:53

Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. + 27.53 In sanctam civitatem. Jerusalem quæ sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And came out of the graves after his resurrection, and went into the holy city, and appeared unto many.

In Context

52et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. + 27.52 Et monumenta. Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum. Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.

54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. + 27.54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.

Read all of Matthew 27

Cross References

Nehemiah 11:1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. + 11.1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.

Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

Revelation 11:2atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: + 11.2 Atrium. Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Civitatem sanctam. Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quæ sunt in præsenti, et quæ fuerunt in præterito ab Antichristo procedere, sicut illas quæ erunt in tempore suo.

Revelation 22:19Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 27:53

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 27:52Matthew 27Matthew 27:54 →